(cuarteto) Recordare, Iesu pie quod sum causa tuae viae, ne me perdas illa die. Quarens me, sedisti lassus, redemisti crucem passus; tantus labor non sit cassus. Iuste iudex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis. Ingemisco, tanquam reus, culpa rubet vultus meus; supplicanti parce, Deus. Qui Mariam absolvisti et Latronem exaudisti mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae, sed tu bonus fac benigne ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta et ab haedis me secuestra statuens in parte dextra.